r"Quo te igitur, ira, mittis, aut quae perfidoIntendis hosti tela? Nescioquid feroxDecrevit animus intus et nondum sibiAudet fateri. Stulta properavi nimis:ex paelice utinam liberos hostis meusaliquos haberet-quidquid ex illo tuum est,Creusa peperit. Plaquit hoc poenae genus,Meritoque placuit: ultimum magno scelusAnimo parandum est: liberi quondam mei,Vos pro paternis sceleribus poenas date.Cor pepulit horror, membra torpescunt geluPectusque tremuit.Ira discessit locoMaterque tota coniuge expulsa redit.Egone ut meorum liberum ac prolis meaeFundam cruorem?melius, a, demens furor!Incognitum istud facinus ac dirum nefasA me quoque absit; quod scelus miseri luent?Seculs est Iason genitor e maius scelusMedea mater-occidant, non sunt mei;Pereant, mei sunt.Crimine et culpa carent.Sunt innocents: fateor, et frater fuit. Quid, anime, titubas? Ora quid lacrimae rigant Variamque nunc huc ira, nunc illuc amor Diducit? Anceps aestus incertam rapit,Ut saeva rapidi bella cum venti geruntUtrimque fluctus maria discordes paguntDubiumque fervet pelagus, haut aliter meumCor fluctuatur. Ira pietatem fugatIramque pietas –cede pietati, dolor."Medea, Seneca, Tragedie